Stultitia loquitur

Having seen so nice pictures of Erasmus this week at “Dürer, Cranach, Holbein, Die Entdeckung des Menschen: Das deutsche Portrait um 1500” I had to look his famous quote

Utcumque de me vulgo mortales loquuntur – neque enim sum nescia, quam male audiatur STVLTITIA etiam apud stultissimos – tamen hanc esse, hanc, inquam, esse unam, quae meo numine Deos atque homines exhilaro. Vel illud abunde magnum est argumentum, quod simulatque in hunc coetum frequentissimum dictura prodii, sic repente omnium vultus nova quadam atque insolita hilaritate enituerunt: Sic subito frontem exporrexistis, sic laeto quodam et amabili applausistis risu, ut mihi profecto – quotquot undique praesentes intueor – pariter deorum Homericorum nectare non sine νεπενθη temulenti esse videamini, cum antehac tristes ac solliciti sederitis.